Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

84

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[84] At fortasse, nisi apponamus tantum, non uidetur annuendum, propter supraposita scilicet obiecta. Si autem ita dicamus quod omnis intellectus qui rem quamlibet eo modo tantum attendit quo ipsa se habet, sanus est dicendus, ab omnibus statim recepitur ut, si Socratem intelligam esse animal, uel non esse asinum, et in hoc solo quiescat intellectus meus, uel si intelligam tantum quoddam animal esse asinum, hoc est quod quoddam animal sit asinus. Si autem intelligam Socratem esse animal irrationale, non intelligo tantum illo modo eum se habere quo se habet, quia, per hoc quod irrationale super aggrego, modum quo se Socrates habet super gradior et excedo.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License