Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

87

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[87] Quod, si quis obiciat quod eadem ratione concedendum sit quod, is qui intelligit Socratem esse asinum, hoc est animal irrationale tale, uerum uel sanum in hoc habet intellectum, pro eo scilicet quod intelligat eum esse animal, non est audiendus. Cum enim hoc nomen asinus, quia simplex est sermo, simplicem habeat intellectum et non ex partibus coniunctum, non possimus in praedicatione eius intellectus diuersarum enuntiationum distin­guere, ut aliquem eorum sanum ualeamus dicere. Totam quippe substantiam ac naturam asini simul in hoc nomine, quod est asinus, significamus atque copulamus, et non per partes.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License