IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[88] De eo autem quod dictum est, obici solet quod omnis qui intelligit Socratem esse asinum, intelligit quoddam animal esse asinum, et omnis qui intelligit quoddam animal esse asinum, intelligit uerum, et ita omnis qui intelligit Socratem esse asinum, intelligit uerum; facile responsum damus quod uidelicet, si medius terminus in eodem sensu sumatur, firma sit omnino complexio. Sed tunc, pro diuersa acceptione eius, modo altera et modo altera de praemissis propositionibus probanda erit.