IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[89] Est autem medius terminus intelligit quoddam animal esse asinum, quod duobus modis accipi posse uidetur. Uno quidem modo, si ita dicamus intelligit de quodam animali quod sit asinus, et ita uera est prima propositio et falsa assumptio; alio modo, si ita dicamus intelligit hoc quod quoddam animal est asinus, ac si dicatur: habet intellectum huius particularis affirmatiue Çquoddam animal est asinusÈ. Et tunc quidem falsa est prima propositio et uera assumptio.