Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

90

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[90] Possumus fortasse, et illud non irrationabiliter, dicere quod nemo intelligens Socratem esse animal irrationale, intelligit in hoc eum esse animal, licet in intellectu hoc toto ille tamquam pars inclusus uideatur. Eo quippe modo dicimus intelligere quo dicimus proponere. Tota autem haec propositio:

 

               Socrates est animal irrationale

 

non proponit Socratem esse animal, sed pars eius, sicut nec ista consequentia

 

               Si Socrates est margarita, Socrates est lapis

 

proponit Socratem esse margaritam, uel Socratem esse lapidem. Alioquin, falsum proponeret haec consequentia, et illa propositio uerum. Et ita qui hoc diceret, falsum diceret, et qui illud dicerent, uerum. Sic, neque is qui intelligit Socratem esse animal irrationale, in hoc toto attendit esse animal, cum in hoc solo nisus animi sui non perficiatur; neque quod intelligit quod si Socrates est margarita, Socrates est lapis, per hoc intelligit aut Socratem esse margaritam, aut Socratem esse lapidem; neque hoc enim pro omni conceptu animi recte quis intelligere dicitur, sed pro illo tantum conceptu in quo nisus ipse animi atque eius explicatio consummatur atque perficitur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License