Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

91

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[91] Unde non est necesse ut, si alicuius intellectus conceptum habeam, quoquomodo ideo illud intelligere dicar; et licet intelligere simpliciter sumptum sit ab intellectu, non tamen ideo intelligere hoc sumptum est ab intellectu huius rei, cum uidelicet, ut supra notauimus, intelligere, hoc non sit simpliciter hunc intellectum habere, sed, sic eum habere ut insuper, nisus animi terminetur ibi ac perficiatur. Nam et significare idem est quod intellectum constituere, non tamen significare aliquid idem est quod intellectum de eo constituere. Alioquin, cum singuli sermones, intellectus quoque, sicut et res, significare dicuntur, non tamen ideo de intellectibus rursum alios intellectus constituunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License