IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[92] Solet frequenter quaeri de significatione atque intellectu uniuersalium uocum, quas res uidelicet significare habeant, aut quae res in eis intelligantur. Ut, cum audio hoc nomen homo, quod pluribus commune est rebus ad quas equaliter se habet, quam rem in ipso intelligam quaeritur. Quod si, prout oportet, respondeatur quod homo in ipso intelligitur, superest quaestio quomodo id uerum sit, non uel hic homo uel ille uel alius aliquis ibi intelligatur, cum uidelicet omnis homo aut hunc, aut illum, uel aliquem alium esse constet.