Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

93

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[93] Sicut enim, inquiunt, cum homo sentitur, necesse uel hunc uel illum uel aliquem alium sentiri, eo uidelicet quod omnis homo sit uel hic uel ille uel alius, ita et de intellectibus ad similitudinem sensus, ratiocinantur, ut uidelicet, si homo intelligatur, necesse sit uel hunc, uel illum, uel aliquem alium intelligi. Praeterea, "homo" nihil aliud sonat quam quidam homo. Unde et qui hominem intelligit, profecto quemdam hominem intelligit, et ita hunc uel alium intelligit. Quod omnino falsum apparet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License