IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[94] Ad quod respondendum, arbitror, quod, si recte ratiocinari uolumus, oportet significatorum enuntiatorum sensus diligenter attendere, ut secundum haec, uim complexionis diligenter queamus discernere. Cum itaque dicimus "homo intelligitur", hic est sensus, quod aliquis per intellectum naturam concipit humanam, hoc est animal tale attendit. Unde si postmodum procedatur ita "sed omnis homo est hic uel alius, ergo concipit hunc uel alium", non recte syllogizat; immo ita potius dicendum esset: "Sed omnis intelligens hominem intelligit hunc uel illum". Tunc quippe recte medius terminus seruaretur, et coniunctio extremorum per eum recte procederet. Sed falsa esset assumptio. Similiter et cum dicitur "cappa desideratur a me", hoc est desidero cappam, licet omnis cappa sit haec uel illa, non tamen inde consequens ut hanc cappam uel illam desiderem. At si ita diceretur "ego desidero cappam, et omnis desiderans cappam desiderat hanc uel illam", tunc equidem recte argumentatio procederet. Quod si quis dicat quod, eadem ratione, nec illa complexio concedenda est quod, si sentio hominem, cum omnis homo sit hic uel ille, sentio hunc uel illum, concedo utique non esse firmam complexionem; ex natura tamen ipsius sensus qui nonnisi in aliquam rem existentem agat, exerceri non potest concedendum, arbitror, quod si quis hominem sentiat, hunc uel illum sentiat. At uero, intellectus non minus haberi potest, etiamsi res non sit. Quia, et eorum quae iam praeterita sunt, per memoriam recordamur; et quae futura sunt, per prouidentiam iam concipimus; et quae etiam numquam sunt, nonnumquam opinamur atque fingimus, ut chimaeram, centaurum, sirenes, hircoceruum.