IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[95] Non est itaque necesse ut, si hominem intelligam, uel aliquem conceptum habeam in quo naturam humanam concipiam, ideo hunc hominem uel illum attendam, cum multi alii et innumerabiles conceptus sint, in quibus humana excogitatur natura; sicut haec ipsa simplex conceptio huius specialis nominis, quod est homo, uel hominis albi simpliciter, uel hominis sedentis, uel etiam hominis cornuti, etsi numquam ille sit; et in quibuscumque conceptionibus natura humanitatis attenditur, siue cum discretione certae personae, ut Socratis uel alicuius alterius, siue indifferenter, absque ulla scilicet personae certitudine.