Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

97

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[97] At uero quis non recipiat quod, si intelligam omnem hominem, hoc est unumquemque, non intelligam etiam istum? Nisi forte quis ita profiteatur se omnem hominem intelligere, ac si dicat se huius orationis quae est "omnis homo" habere conceptum, quod quidem uerum est, etiam si neque hunc, neque illum distingat. Nam et cum dicimus quod haec propositio "omnis homo currit" dicit omnem hominem currere, non tamen ideo ponimus quod proponat Socratem currere, uel Platonem. Alioquin multiplex esset, non una, sicut Aristoteles perhibet. Nobis tamen uidetur non recte posse dici ut, quis omnem hominem intelligat, nisi etiam Socratem et singulos attendat -- quod nemo umquam facere, credo, sufficit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License