IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[99] Ad quod responderi potest quod, sicut haec propositio "alter istorum currit" duos habet sensus: unum uidelicet hypotheticum disiunctae huius aut hic currit, aut ille currit; alterum categoriae habentis disiunctum subiectum, ac si dicatur "hic uel ille currit"; ita et cum dicitur "intelligo alterum istorum currere", uel dico hominem currere quemdam, duo sunt sensus in singulis. Unus quidem quod intelligo quod alter currit, uel quod dico quod quidam currit; alius quod intelligo de altero quod currit, hoc est uel hunc intelligo currere, uel illum intelligo currere, uel dico similiter de quodam quod currit. Et secundum priorem sensum, concedendum est quod quaerebatur, et non secundum alterum. Sed et fortasse, cum dicitur neutrum intelligo currere, uel nullum hominem dico currere, plures sunt sensus in singulis. Unus quidem affirmatiuus, et duo negatiui. Si enim ita accipiatur "intelligo quod neuter currit", uel "dico quod nullus currit", affirmatiuus est sensus. Si uero ita quod neutrum intelligo currere, hoc est non intelligo quod alter currit, uel ita neque intelligo hunc currere, neque illum, duo sunt negatiui sensus, et primus quidem sensus est negationis diuidentis eius affirmationis, quam supra concessimus. Similiter determinandum est de eo quod dictum est "nullum hominem dico currere".