Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

100

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[100] Quod uero quaesitum est utrum cum dicitur "chimaera quae est alba" intelligam chimaeram quae est alba -- nullo modo concedendum est, licet id uerum sit quod habeam intellectum huius orationis "chimaera quae est alba". Tale est enim "intelligo chimaeram quae est alba" ac si dicatur: habeo conceptum quo excogito chimaeram et ipsa est alba. Si autem dicatur "intelligo chimaeram albam", uerum esse potest, si uidelicet habeam intellectum huius orationis "chimaera est alba".

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License