IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[101] Illud autem concedendum aliquo modo uidetur quod, cum audio hoc nomen "nonintelligibilis", intelligo nonintelligibile, hoc est habeo talem conceptum in quo excogito aliquid tamquam nonintelligibile. Si uero ita dicatur "intelligo nonintelligibile", hoc est habeo intellectum de aliquo, et non potest illud intelligi, falsum est omnino. Et fortassis hic est magis proprius sensus. Sed et cum dicimus "non diuisibile aliud hoc, aliud illud", si quis ob hoc dicat quod non diuisibile diuiditur, non uidetur omnino uerus esse sensus. Similiter et si dicam "Socrates est non praedicabilis de pluribus" uel "est quod non praedicatur de pluribus", et similiter Plato, si ideo dicamus "non praedicabilis de pluribus" uel "quod non praedicatur de pluribus praedicari de pluribus", nullo modo uere dici uidetur. Si uero addamus "hoc uniuersale non diuisibile diuiditur", uel "hoc uniuersale non praedicabile de pluribus praedicatur de pluribus", additio haec, uerum quem intendimus ostendit sensum.