IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[102] Quaerit et illud fortassis aliquis utrum quando intelligo chimaeram, et talis est sensus quod habeo conceptum huiusmodi, possit dici quod intelligo chimaeram quae est intellectus? Verum quippe est quod habeo conceptum huiusmodi qui est intellectus. Ac rursus quis recipiat quod intelligam chimaeram quae est intellectus, nisi et chimaeram intelligam, et illa sit intellectus? At profecto si chimaera sit intellectus, utique et ipsa est. Et cum "chimaera" dicat animal tale, profecto et quoddam animal intellectum esse constat.