Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

103

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[103] Ad quod respondeo quod cum dicitur:

 

               Intelligo chimaeram

 

uel:

 

               Chimaera intelligitur

 

figuratiua est locutio. Si uero dicam:

 

               Intelligo chimaeram quae est

 

transit in locutionem propriam, quia iam per hanc orationem:

 

               Chimaera quae est

 

agitur tamquam personaliter de re aliqua quae constituitur et ponitur esse. Nam et cum dicitur "quae est", non "qui est", ad chimaeram personaliter relatio fit per femininam uocem, quae eiusdem est generis, non ad intellectum. Et notandum quod est necesse quod, cum hae duae orationes "intelligo chimaeram" et "habeo talem intellectum eius" sint sensus per se dictae quod, ideo cuilibet alicui coniunctae, eum penitus intellectum seruent, quia saepe eius sensus sunt sermones per se sigillatim dicti, qui tamen in contextu constructionis longe aliam uim habent.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License