Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

12

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[12] Ab imaginatione quoque clarum est intellectum disiungi, cum imaginatio quoque sicut et sensus nihil ex ratione deliberet, sed in his rebus quas sensimus, nihil aliud imaginatio sit quam quaedam sensus recordatio, cum uidelicet, re quam sentebamus absente, eo adhuc modo sese animus per quamdam quodammodo recordationem sensus affectum retinet, quomodo ante erat cum sentiret, nihil nunc quoque per imaginationem ex ratione deliberans, sicut nec antea per sensum faciebat. Ideo autem per imaginationem adiunxi quia, quando simul imaginatio et intellectus eidem insunt animae sicut frequenter sensus et intellectus, non possumus negare quin deliberatio quaedam insit, sed per intellectum non per imaginationem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License