Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

13

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13] Est itaque imaginatio confusa animae perceptio sine sensu eius scilicet rei quam imaginamur; confusam dicimus, cum nihil ipsa ex ratione deliberet sicut nec sensus. Saepe quippe sentimus ea quae nequaquam intelligentes attendimus, et cum ad exteriora quae occurrunt circumferatur sensus, animus tamen per intellectum ad alia dirigitur. Verbi gratia, cum alicuius rei studio uel meditatione occupati tenemur, ad eam intelligentiae nostrae nisus dirigitur, non ad eas res quas praesentes uel uidemus uel aliquo modo sentimus. Alioquin uix unquam terram uel caelum, quae assidue uidemus, intelligere cessaremus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License