Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

15

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[15] Quod uero, cum imaginationem describemus, supposuimus sine sensu; ad hoc spectat quod, cum sensus quoque confusa sit animae perceptio nihil uidelicet ex ratione diiudicans, necesse erat ad exclusionem sensus illud supponi. Ubi enim sensus agit, imaginatio simul in ipsum agere non potest; scilicet abscedente sensu, locum eius supplet non quidem sentiendo, sed rem absentem, absque ulla discernens diiudicatione sicut et sensus facit, percipiendo, ut iam satis supra meminimus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License