IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[16] Est itaque imaginatio de re absente tantum, cuius uidelicet presentia sensui non occurrit, sensus uero de presente tantum. Intellectus uero aeque et de absente et de presente surgit; et notandum quod ubicumque sensus esse potest, et imaginatio. Nam et bruta animalia, rebus quas senserant abscedentibus, imaginationem earum, teste Boethio, retinent ipsis adhuc rebus quas senserant per quamdam recordationem adherentia ex imaginatione, sicut antea fecerant ex sensu; et prout ualent, quaedam longius quaedam breuius, hanc imaginationem deferunt quam sensus in eis reliquit impressam. Notandum quoque quod cum quidam omnes imaginationes quasdam sensuum, ut diximus, recordationes esse uelint, hoc est eas ex rebus sentitis solummodo haberi, Aristoteles tamen, teste Boethio super Peri hermeneias, intellectus nostros sine imaginationibus minime haberi perhibet.