Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

18

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[18] Quod uero Aristoteles dicit, intellectus nostros minime absque imaginationibus haberi. ita accipiendum est, arbitror, quod, dum in aliqua re per intellectum aliquam eius naturam aut proprietatem deliberare nitimur eamque solam attendere curamus, ipsa sensus consuetudo, a quo omnis humana notitia surgit, quaedam per imaginationem ingerit animo, quae nullo modo attendimus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License