IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[20] Sensus quippe in nobis primum excitantur et frequentes sunt; deinde ad imaginationem, tandem ad intellectum humanus surgit animus. Quod uero primum didicimus firmius retinemus; hinc est illud Horatianum:
Quo semel est inbuta recens seruabit odorem Testa diu.
Adeo autem, ut suprameminimus, sensus consuetudo adnectitur nobis, ut uix aut numquam aliquid intelligere ualeamus, quod non tamquam corporeum et corporeis proprietatibus subiectum imaginemur. Ideo autem dictum est uix quia fortassis, iuxta Boethium, intelligentia quam paucorum admodum hominum et solius Dei esse dicit, omnem et sensum et imaginationem ita transcendit ut sine utroque habeatur, ut uidelicet nihil animo occurrat nisi id solum quod intelligitur atque attenditur.