Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

24

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[24] Visa autem nunc differentia intellectuum ad sensum et imaginationem seu etiam rationem, restat eam ad existimationem et scientiam assignare. Inde autem maxime existimatio idem quod intellectus uidetur esse, quod nonnumquam intelligere pro existimare dicimus, et opinionis nomen, quod idem est quod existimatio, ad intellectum quandoque transfertur. Sed differunt quod existimare credere est, et existimatio idem quod credulitas siue fides.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License