IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[31] Simplices quidem dicimus intellectus sicut et simplices quasdam actiones aut tempora quae scilicet nullis succedentibus sibi partibus coniunguntur, compositos uero e contrario. Sicut enim sermonum qui intellectus excitant, ita est et intellectuum natura, ut uidelicet sicut sermonum alii simplices sunt, singulae scilicet dictiones, alii compositi, uelut orationes quas ex diuersis necesse est confici dictionibus propriam in ipsis significationem tenentibus; ita et intellectus ex sermonibus habiti uel iuxta ipsorum instructionem habendi, modo simplices sunt qui uidelicet ex simplicibus habendi sunt sermonibus, modo compositi qui ex compositis.