IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[32] Sicut enim qui loquitur et dicit "homo ambulat" per plures progreditur significatiuas dictiones, ita qui audit ex singulis dictionibus proprios colligendo intellectus procedit. Primum quidem hominem intelligendo, cum uidelicet audit homo quod ad significandum hominem institutum est; postea ambulationem, cum audit ambulat, eam insuper homini copulando.