Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

33

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[33] Attende autem quod diximus intellectum simplicem non qui omnino partibus caret, sed qui per successionem nullas habet. Saepe enim per dictionem unam plura intelligimus simul, ueluti cum audimus "duo" uel "tria" uel etiam hoc nomen "plura", uel "populum" uel "gregem", uel "aceruum" uel "domum" et quodlibet nomen multarum comprehensiuum rerum, siue partium in quantitate conuenientium siue materiae simul et formae. Nam hominis nomen et materiam ipsam animalis et rationalitatem et mortalitatem simul determinat, sed simul omnia non per successionem in ipso nomine intelliguntur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License