IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[34] Et plures fortasse sunt simul actiones in uno simplicis sermonis intellectu, secundum hoc quod plura concipit animus, ut uidelicet ex unaquaque re quam deliberat, unam habeat actionem. Sed tamen non minus simplex est intellectus dicendus si nullis per successionem partibus tamen dicitur; possunt itaque eaedem res et per simplicem simul intellectum concipi, et per compositum succedentem. Nam et tres lapides ante me positos uno intuitu modo simul uideo, modo per successionem pluribus obtutibus unum post alium uideo.