Petrus Abaelardus
Tractatus de intellectibus

35

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[35] Sicut ergo sensu, ita et intellectu agitur, ut uidelicet modo aliquid simul animus per intellectum simplicem speculetur, modo per successionem diuersis intellectibus diuersa. Et haec est, ut arbitror, differentia intellectuum dictionis et orationis easdem prorsus res significantis, quod uidelicet per dictionem quae nullis scilicet significatiuis partibus constat, omnia simul intelligimus; per orationem uero, eadem per successionem colligimus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License