Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico

1

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

1 Illi, princeps venerabilis, in laudibus tuis perscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis vicissitudo conpensat laudibus, quod adepta est de sudore. armis tuis libertas obnoxia, quod solum potest, hilaritatem didicit adnuntiare praeconiis. tuum est, inclyte, devotioni, pretium dare, quam intellegis vires subditorum non posse transcendere. erit dispensationis sacrae de famulis aestimare quid exigas, in quibus agnoscis totum tibi militare quod praevalent. propriis maiestas tua oblationem litterariam dignetur altaribus, quia ne senescat claritudo oprum, advocanda sunt linguarum exercitia. quid egeris, ne vetustas sibi vindicet, obliget catena referentum; disciplinarum enim quietem vos tribuetis, per quas vobis continget aeternitas. nihil amplius caelestis dispensator arcani ab humanis poscit ingeniis, nisi ut intellegant, quo veniat auctore quod sapiunt. inter deo proximos agnovisse qui praestitit reddidisse est beneficium. quod descendit a superis, sola hymnorum licet mercede taxari. fabricator mundi ad potiora munera modulatis inde sacrario mundi pectoris laudatio debet principalis effluere, nec solum linguae nitorem postulat conmemoratio numinis tui bono adserenda conscientiae. in divinis obsequiis feriato ore peragit mens serena sacrificium; aetuum munitus claritate in aetherio cultu etiam mutus obsequitur. ergo et me titulus, qui obstare putabatur, invitat. utinam mundior professio habeat concordiam eum secretis nec dissentiat splendor cordis a corpore.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License