Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico

4

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

4 Iam tunc in ius tuum se palatia ipsa contulerunt; nemo credidit non te posse ad quem voluisses transferre quod reddideras. sed parcus in exigendis praemiis, quasi sufficerent ad vicissitudinem operum tuorum, fasces accepisti, non quo tibi accederet genius de curuli, sed ut de te pretium palmata mereretur. quis hanc civilitatem credat inter familiares tibi vivere plena executione virtutes? ille annus habuit consulem, qui rempublicam non tam sollicitudine quam opinione tueretur, quo in segmentis posito quae ab hostibus sumpta fuerant arma tremuerunt. quando talis contigit sorte lectoris, qualem dedit ab ipsa mundi infantia regum examinata claritudo? nolo per casus errare dominatum: in tuo stemmate probati sunt qui reperti. Serranum scipionibus aratra peperunt, qui dum grandia sulcis semina commendaret, honorum ei messis oborta est. sed minus diligo prospera, quae sumunt a desperatione principium. vix paucos contigit degenerare nobiliter, cum familiae tuae debeas actus generis nobiliter custodire. quid mihi, vetustas, obicias agrestis membra paludamentis decorata? ego tibi, quod admirationem vincat, oppono principem meum ita ortum, ut eum non liceat improbari, ita agere, quasi inter imperatores adhuc precetur adiungi.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License