IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico
6
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
6
Inter
vitae
tirocinia
et
triumphorum
maturitatem
pectori
sacro
affectum
nostri
caelestis
favor
infudit
.
iam
diuturnae
quietis
dispendio
per
gubernantium
vilitatem
potens
terra
consenuerat
, iam
attulerat
publicis
opibus
pax
intemerata
defectum
, cum apud nos
cottidianae
depraedationis
auctus
successibus
intestinus
populator
egeret
, qui suorum
prodigus
incrementa
aerarii
non tam
poscebat
surgere
vectigalibus
quam
rapinis
.
saeviente
ambitu
pauper
dominus
odia
effusione
contraxerat
, sed nec
defrudatis
viribus
quod
minuebat
opulentiae
iungebatur
affectui
.
tunc
enim
aulae
angustia
in
artum
res
privatas
agitabat
, nec
micare
usquam
scintillas
famulantum
extinctus
tyranni
fomes
indulserat
.
metuebat
parentes
exercitus
, quem
meminisse
originis
suae
admonebat
honor
alienus
; nam
ire
ad
nutum
suum
legiones
et
remeare
pavore
algidus
imperabat
.
suspecta
enim est
oboedientia
quae
famulatur
indignis
, et quotiens
praelatos
convenit
conscientia
stirpis
ultimae
, et
ilud
metuunt
, quod
timentur
.
nata
est
felicis
inter
vos
causa
discordiae
, dum
perduelles
animos
in
propinquorum
tuorum
necem
Romana
prosperitas
invitavit
.
generata
est ab
invalidis
causa
certandi
, et ne vel a
negotio
perituris
veniret
fiducia
.
pars
fugacium
proelia
concitavit
.
tunc
a te
conmonitis
longe
lateque
viribus
innumeros
diffusa
per
populos
gens
una
contrahitur
.
migrante
tecum
ad
Ausoniam
mundo
nullus
praeter
parentem
iter
adripuit
.
sumpta
sunt
plaustra
vice
tectorum
, et
in
domos
instabiles
confluexerunt
omnia
servitura
necessitati
.
tunc
arma
Cereris
et
solventia
frumentum
bubus
saxa
trahebantur
.
oneratae
fetibus
matres
inter
familias
tuas
oblitae
sexus
et
ponderis
parandi
victus
cura
laborabant
.
tunc
in
campo
hiems
et
iugi
pruinarum
candore
velata
caesaries
barbam
stiriis
implicuit
crine
possesso
.
nam
quod
diligentius
indumentum
matrona
neverat
,
durante
gelu
ut
adhaereret
corpori
frangebatur
.
pastum
agminibus
tuis aut
indevotae
nationes
aut
educata
lustris
fera
suggessit
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA2) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License