IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico
8
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
8
Tibi cum
rectore
meo,
Odovacar
,
occurro
, qui
universas
contra eum
nationes
quasi
orbis
concussor
exciveras
.
tot
reges
tecum
ad
bella
convenerant
, quot
sustinere
generalitas
milites
vix
valeret
.
deprehensum
est
varias
esse
mentes
coacervatae
multitudinis
nec
spem
victoriae
venire
de
numero
.
adhuc
tuorum
dexterae
de
praecedenti
tabe
titubabant
nec
peragebat
votivos
impetus
membrorum
inbecillitas
:
sufficit
tamen unum
velle
pro
viribus
, et
indiscretum
consilium
de
inimicis
loco
roboris
attulit
ultionem
.
non
te
castra
longo
munita
tempore
, non
fluminis
profunda
tenuerunt
:
datum
est
hostibus
tuis
vallum
construere
, non
tueri
.
repente
aequora
fugacium
discursus
obnubit
, per quae
superandam
domesticam
tempestatem
abeuntibus
indixisti
:
interea
acies
tuae
aspectu
consummant
proelia
, non
labore
.
illic
tibi
fores
reseravit
felicitas
manifesto
detegens
, quod qui
primore
loco
cesserant
, secunda eos
luctamina
non
manerent
.
sed
instruxit
rursus
in
deceptione
sui
mens
vaga
conflictum
, dum apud
Veronam
tuam
apparatu
nobili
laxis
manibus
pugna
instruebatur
inpendiis
.
nihil
fortius
adversariis
tuis ante
aciem
, sed cum
bellicum
cecinerunt
classica
,
nihil
infirmius
.
maxima
in
luctaminis
promissione
virtus
et, si
sufficeret
lingua
pro
dexteris
,
copia
summa
verborum
.
electus
est
locorum
situs
, non tam
congressui
utilis
quam
pavori
,
providentes
ne
ascriberetur
casui
prima
et
discessio
perfugarum
.
et
tamen
candida
reipublicae
fortuna
perurguebat
, ne
coepto
desisteres
.
itineris
tui
permensus
intervalla
conspexisti
ignes
hostium
astrorum
more
rutilantes
, ut si aliquando tibi
fuisset
nota
formido
,
in
abruptum
te
pendere
didicisses
.
numquam
animi
tui
status
aut
secundarum
rerum
tumore
elatus
aut
dubiis
adquievit
.
instabat
certandi
dies
multis
tenebras
adlatura
.
cum
primum
aurora
bigis
in
croceis
ortum
iubaris
indicavit
, cum de
oceani
lymphis
solis
flamma
surrexit
, iam
raucum
bucina
concinebant
, iam te sui
oblitus
quaerebat
exercitus
. qui dum
munimentis
chalybis
pectus
includeres
, dum
ocreis
armarere
, dum
lateri
tuo
vindex
liberatis
gladius
aptaretur
,
sanctam
matrem
et
venerabilem
sororem
, quae ad te
diligentiae
causa
convenerant
, dum inter
spem
et
metum
feminea
sollicitudo
penderet
, dum de
eventu
adtonitae
vultus
tui
sidere
pascerentur
,
talibus
alloquiis
confirmasti
: '
scis
,
genetrix
,
partus
tui
honore
universis
nota
nationibus
, quod
natalis
mei
tempore
virum
fecunda
genuisti
.
dies
est, quo
fili
tui
sexum
campus
adnuntiet
;
telis
agendum
est, ut
avorum
per me
decora
non
pereant
.
sine
causa
parentum
titulis
nitimur
, nisi
propriis
adiuvemur
.
stat
ante
oculos
meos
genitor
, de quo numquam
fecit
in
certamine
fortuna
ludibrium
, qui
dextram
sibi ipse
peperit
valitudine
exigente
successus
.
hoc
oportet
duce
contendi
, qui
omnia
incerta
non
timuit
, sed ipse sibi secunda
conscivit
.
vos
tamen
elaboratas
vestes
et
liciorum
tormenta
devehite
.
cultiorem
me
acies
suscipiat
, quam
festa
consuerunt
.
qui
me de
impetu
non
cognoverit
,
aestimet
de
nitore
.
invitet
cupidorum
oculos
honor
indumenti
:
pretiosior
species
feriendos
exhibeat
.
habeat
laboris
solacium
, cui
iugulum
meum,
fortuna
,
praestiteris
!
inhient
iacentis
splendori
, quos non
contigerit
videre
pugnantem
.' his
dictis
excepit
te
tergo
sonipes
,
lituorum
desideriis
inquietus
.
sed
dum
indulsisti
adfatibus
,
inimica
legiones
tuae
premebantur
instantia
.
dedisti
inertibus
fiduciam
, dum
moraris
, et hoc
credo
provisione
caelicolum
, ne
deberetur
multitudini
quod
vicisti
.
protinus
adventum
tuum
indicavit
hostibus
populus
occisorum
:
executorem
prodidit
caedis
enormitas
.
sed
nec illis
remedia
defuere
consueta
.
continuo
alas
quas
tribuit
formido
sumpserunt
,
cursu
praepeti
interitum
metu
mortis
eligentes
.
qui
me
veritati
nescit
obsecutum
,
Atesis
undas
videat
tua
vice
opulentas
extitisse
cadeveribus
, et dum
tumefaceres
gurgites
de
cruore
,
in
parte
alia
sistebatur
impetus
fluentorum
.
itaque
ne
ensibus
non
sufficeres
, pro te et
lympha
militavit
.
salve
,
fluviorum
splendidissime
, qui ex
maiore
parte
sordes
Italiae
diluisti
,
mundi
facem
suscipiens
sine
dispendio
puritatis
.
ecce
ille
tectus
armatis
campus
enituit
humanorum
ossuum
candore
nobilissimus
!
habemus
, quotiens
vetusti
doloris
urguemur
memoria
quod
tueri
.
scenam
pulcherrimam
servet
terra
sublimis
.
tamdiu
maneat
quod
passi
sunt, quamdiu
deleat
oblivio
quod
fecerunt
.
o
utinam
voracibus
abripere
aliquid
bestiis
non
liceret
!
perit
desiderabili
spectaculo
quod
adquisiverint
furta
beluarum
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA2) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License