Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico

12

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

12 Sed ecce rursus post quietem solidam ad acies verba revocamus: iterum ad se tuba vocat eloquium. Sermiensium civitas olim limes Italiae fuit, in qua seniores domini excubabant, ne coacervata illinc finitimarum vulnera gentium in Romanum corpus excurrerent. haec postea per regentium neglectum in Gepidarum iura concessit, unde cottidiana insultatio et inconposita legationum frequentia mittebatur. urebant animum principis dolosi blandimenta conmenti et circa alios Gepidas, quorum ductor est Gunderith, intempestiva Traserici familiaritas. credebas in tua iniuria perire, quia diu licebat Italiae possessionem te dominante retineri, nec sufficiebat consolatio, quod eam tu non perdideras, cum immensus esset dolor, cur illam retentator non inter dominationis tuae exordia reddidisset. minui aestimas quod non crescit imperium. postquam tamen liquido Traserici patuere conmenta, Gothorum nobilissimos Pitzia Herduic et pubem nullis adhuc dedicatam proeliis destinasti, ut si oblatis pactionibus adquiesceret, semel invasa locorum potiretur arbitrio. sed usus inconstantis felicitati tuae obsecutus est: fugit sponte aliena et sine inpulsu exercitus tui deseruit quod debebat. continuo Pitzia, qui et de te eventus utiles sumpserat et consiliorum momenta librabat, non adquisitam esse terram credidit sed refusam, nec rapinis ut lucrativa populatus est, sed dispensationibus servavit ut propria. quibus ibi ordinationem moderantibus per foederati Mundonis adtrectationem Graecia est professa discordiam, secum Vulgares suos in tutela deducendo, quibus inter Marios conflictus castellia vice usa minitatur. tunc Mundo credens ad praesidium sufficere, si cohortes tuae quid pateretur agnoscerent, pernicibus nuntiis periculi sui fidem conmisit, qui ante defensores inire pro partibus suis conspexit certamina, quam moliri didicisset. ut tamen eminus Pitzia indomitam Vulgarum iuventutem speculatus est, ardentes adulescentium impetus potioribus verborum armavit incendiis: 'meministis, socii, cuius ad haec loca conmeastis imperio. nemo absentes credat regis nostri oculos, pro cuius fama dimicandum est. si caelum lancearum imber obtexerit, qui fortius telum iecerit non latebit. ferro pectora inmergite, ut veniat de horrore vitae, spes manifesta victoriae. credo regii testem roboris iam defunctum nec superesse qui illis quem habeamus dominum consueverat indicare. aut forte gentem nostram dedignantur aestimare de principe? intellegant ab eo fluxisse quod gerimus, nec liceat illis, quod rector noster transmisit ad originem, uni tantum debere personae.' haec eloquia lituis conmutavit: continuo ut adsolet ater nimbus tectis crepitantibus procellarum mugire discursu, sic se praecipitem plebs Martis inmiscuit. incerta diu conflictus lance titubavit, dum par ex utroque pugnandi surrexisset asperitas. concurrebant duae nationes, quibus numquam inter gladios fuga subvenerat. miratae sunt mutuo sui similes inveniri et in humano genere vel Gothos resistentem videre vel Vulgares. interea dum anceps esset fortuna certaminis et pinnatae mortes sibi aethera vindicarent, superavit nostri memoria principis, dum agerent, ut singulorum apud eum merita campus adsereret. versa est in fugam natio punita gravius, quod evasit. tellus excita tremuit concussione cornipedum. cum ingenti lamentatione properabant, postquam viderunt non esse se dubios de salute. caeli arbiter deus, munere conlata multiplica! illi numquam dubii de triumphis, illi quos suspexit universitas perditis bellorum signis et perculsi incolumitate discedunt, terque et quater beatos esse clamitantes quos oppetere contigisset. quid strages militum revolvam et Sabiniani ducis abitionem turpissimam, cum a ratione dividatur retexere exterminatis patrociniis quid evenerit indefenso? tunc ne videretur celebrandus saeculis Pitzia non tam militasse gloriae quam cupiditati, liquit feris aut avibus campi laborem, cum ieiunum militem opulentis detrahere cadaveribus nihil iuberet. sed haec quibus linguis sufficienter explicanda sunt? qua poterunt facundiae dote reserari? diu tu vicisti in universis congressibus <tuis>, nunc incipiens in obsequio habere victores. interea ad limitem suum Romana regna remearunt: dictas more veterum praecepta Sermiensibus, de suis per vicinitatem tuam dubitant qui hactenus nostra tenuerunt.
tuis>

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License