IntraText
Table of Contents
|
Words
:
Alphabetical
-
Frequency
-
Inverse
-
Length
-
Statistics
|
Help
|
IntraText Library
Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico
16
«
»
Link to concordances:
Standard
Highlight
Link to concordances are always highlighted on mouse hover
16
Par
fuit etiam, ut
eloquentiam
laudis
praemiis
incitares
; ne
adoreas
tuas
silentio
perderemus
.
nullarum
artium
cessat
inudstria
:
sollers
ubicumque
latet
inquiritur
.
magistratum
,
etiamsi
longe
deguerit
,
exigit
qui
meretur
.
numquam
absconditur
quem
prodiderit
innocentia
, dum,
subtilis
arbiter
, non
placaris
voce
sed
actibus
.
parentum
nostrorum
qui
occubuerunt
apud te
bene
acta
servantur
: cuius
mansuetudini
tuae
fides
innotuerit
,
hereditatis
iure
quod
auctori
debueras
suboli
mox
refundes
.
habemus
de
maiorum
obsequiis
fructum
, et tamen de
excessibus
supplicia
non
timemus
.
finitur
indignatio
moderata
cum
homine
, cum propter
retributionem
quaerat
tua
pietas
successorem
.
--
Restant
adhuc multa quae
dicerem
, sed inter
plures
actuum
tuorum
praecones
convenit
inlibatum
aliquid
reservari
.
debent
tibi
veneranda
studia
quod
loquuntur
.
amaverunt
praecessores
tui
inscitiam
, quia numquam
laudanda
gesserunt
.
sordebat
inter
aratra
facundissimus
et, quod
peritia
dederat
,
vis
negabat
.
muto
maerebant
actore
tribunalia
nec
ulla
concedebatur
palma
dicenti
.
in
casu
negotiorum
nutabat
eventus
, quando
litteris
genius
non
dabatur
.
unus
ubique
ingenia
maeror
oppresserat
, quia
adterebant
otia
eloquentium
facultates
:
pompam
seniorum
edax
neglegentia
possidebat
nec
accendebatur
tiro
aemulatione
sectanda
.
vide
divitias
saeculi
tui: tunc
vix
fora
habuere
perfectos
, nunc
ecclesia
dirigit
laudatorem
.
«
»
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText®
(VA2) - Some rights reserved by
EuloTech SRL
- 1996-2009. Content in this page is licensed under a
Creative Commons License