Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico

17

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

17 Eat nunc et coturnatis relationibus Alexandrum iactet antiquitas, cui famae opulentiam peperit dos loquentium, ut per adiutricem facundiam videatur crescere rebus mendica laudatio. regis nostri merita solacium non postulant adserentis: minora sunt eius veris actibus,quamvis aucta sint veterum gesta mendaciis. simulastis, poetae, grandia, sed fateri vos convenit praesentem dominum gessisse potiora. Pelleus ductor praeconiorum suorum summam Choerili voluit constare beneficio, ne fallendi votum multitudo deprehenderet et fieret testis inpudentiae, qui adsciscebatur in adstipulatione victoriae. nihil detraho senioribus, quos praecipuos habuisset antiquitas, nisi Romani nominis erectio te dedisset. illum verae religionis ignarum obtinuit erroris mater inscitia: te summi dei cultorem ab ipso lucis limine instructio vitalis instituit. numquam applicas laboribus tuis, quod eventus dexter obtulerit: scis in te curam, penes deum perfectionis esse substantiam. agis ut prospera merearis adipisci, sed potitus universa adscribis auctori. exhibes robore vigilantia prosperitate principem, mansuetudine sacerdotem. quid! frustra maiores nostri divos et pontifices vocarunt, quibus sceptra conlata sunt. singulare est actibus implere sanctissimum et veneranda nomina non habere. rex meus sit iure Alamnnicus, dicatur alienus. ut divus vitam agat ex fructu conscientiae nec requirat pomposae vocabula nuda iactantiae, in cuius moribus veritati militant blandimenta maiorum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License