Magnus Felix Ennodius
Panegyricus regi Theoderico

21

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

21 Sed nec formae tuae decus inter postrema numerandum est, quando regii vultus purpura ostrum dignitatis inradiat. exhibete, Seres, indumenta, pretioso murice quae fucatis, et non uno aeno bibentia nobilitatem tegmina prorogate. discoloribus gemmis sertum texatur, et quem vehementior vipera custodit lapis adveniat. quaecumque ornamenta mundo obsequente transmissa fuerint, decorata venerandi genio corporis plus lucebunt. statura est quae resignet prolixitate regnantem; nix genarum habet concordiam cum rubore; vernant lumina serenitate continua; dignae manus quae exitia rebellibus tribuant, honorum vota subiectis. nullus intempestive positum iactet, quia quod agunt in aliis dominis diademata, hoc in rege meo operata est deo fabricante natura. illos faciunt tot divitiarum adiumenta conspicuos, sed hunc edidit simplex et indemutabilis figura meliorem. quid! cultu laborent qui cupiunt peregrinam obtinere pulcritudinem. Italiae rector in amicitiam colligit duo diversissima, ut sit in ire sine conparatione fulmineus, in laetitia sine nube formosus. feriato ore legatis gentium aut pacem blanda promittit effigies aut bella terribilis. tantis constas insiginibus, quanta facerent viritim distributa perfectos. sed utinam aurei bona saeculi purpuratam ex te germen amplificet! utinam heres regni in tuis sinibus ludat! ut haec, quae tibi offerimus verborum libamina, sacer parvolus a nobis exigat similium adtestatione guadiorum. ecce satisfaciens debito et obsecutus officio orationem meam oratione conclusi.

«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License