IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
I. LIBRI RERUM MEMORIA DIGNARUM. | «» |
I.
LIBRI RERUM MEMORIA DIGNARUM.
1.
Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis fortissimi viri de coelo tacta est.
Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili
in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis religionibus
procurare. Atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam
transponi, quem sol oppositu circum undique aliarum aedium nunquam illustraret.
Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt; et cum de
perfidia confessi essent, necati sunt; constititque eam statuam proinde, ut
verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam, atque ita
in area Volcani sublimiori loco statuendam. Ex qua re bene et prospere reipub.
cessit. Tunc igitur quod in Etruscos aruspices male consulentes animadversum,
vindicatumque fuerat versus hic [senarius] scite factus, cantatusque esse a
pueris urbe tota fertur: “Malum consilium consultori pessimum est.” Ea historia
de haruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis libro
undecimo, et in Verrii Flacci libro primo Rerum memoria dignarum. Videtur autem
versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus: H( de\ kakh\ boulh\ tw=|
bouleu/santi kaki/sth. (A. Gellius, N.A. 4, 5.)1
2. In primis miraculo sunt atque frequenti
mortes repentinae, hoc est vitae summa felicitas, quas esse naturales
docebimus. Plurimas prodidit
Verrius, nos cum delectu modum servabimus. (Sequuntur exempla. Plinius,
H.N, VII, 53, § 180.)
3. Elephantos Italia primum vidit Pyrrhi
regis bello et boves Lucas appellavit in Lucanis visos anno urbis
quadringentesimo septuagesimo secundo, Roma autem in triumpho septem annis ad
superiorem numerum additis, eadem plurimos anno quingentesimo secundo, victoria
L. Metelli Pontificis in Sicilia de Poenis captos. Centum quadraginta duo
fuere, aut ut quidam CXL transvecti ratibus quas doliorum consertis ordinibus
imposuerat. Verrius eos pugnasse in Circo interfectosque iaculis tradit penuria
consilii, quoniam neque ali placuisset, neque donari regibus; L. Piso inductos
dumtaxat in Circum, atque ut contemtus eorum incesseret, ab operariis hastas praepilatas
habentibus per Circum totum actos; nec quid deinde iis factum sit, auctores
explicant, qui non putant interfectos. (Plinius, H.N. VIII, 6 § 16, 17.)
4. Tenuissimum muraenis tergus, contra
anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos, et ob
id multam his dici non institutam. (Plinius, H.N. IX, 23 § 77.)
5. Populum Romanum farre tantum e frumento
CCC annis usum Verrius tradit. (Plinius, H.N. XVIII, 7 § 62.)
6. Verrius Flaccus auctores ponit quibus credat
in oppugnationibus ante omnia solitum a sacerdotibus Romanis evocari Deum cuius
in tutela id oppidum esset, promittique illi eumdem aut ampliorem apud Romanos
cultum. Et durat in Pontificum disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum
in cuius Dei tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent. (Plinius,
H.N. XXVIII, 2, § 18.—Conferendus omnino Macrobius, Saturn. III,
9:
Ipsius vero urbis nomen etiam doctissimis ignotum
est, caventibus Romanis, ne, quod saepe adversus urbes hostium fecisse se
noverant, idem ipsi quoque hostili evocatione paterentur, si tutelae suae nomen
divulgaretur. Sed videndum ne, quod nonnulli male existimaverunt, nos quoque
confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua Deos et ipsam
devotam fieri civitatem. Nam reperi in libro quinto Rerum reconditarum
Sammonici Sereni utrumque carmen, quod ille se in cuiusdam Furii (an
Verrii?) vetustissimo libro reperisse professus est.—(Sequuntur duo carmina.)
7. Tunica aurea triumphasse Tarquinium
Priscum Verrius docet. (Plinius, H.N. XXXIII, 3, § 63.)
8. Enumerat auctores Verrius quibus
credere sit necesse: Iovis ipsius simulacri faciem diebus festis minio illini
solitam triumphantumque corpora. Sic Camillum triumphasse. Hac religione etiam
nunc addi in unguenta coenae triumphalis; et a censoribus in primis Iovem
miniandum locari. (Plinius, H.N., XXXIII, 7, § 111, 112.)
9. Verrius Flaccus ait, cum populus
Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere quod Dii
despicerentur, anxiam urbem fuisse quia non intelligeretur oraculum;
evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret, et
patri referret quo ordine secreta sacrorum in arca pilenti composita vidisset.
Qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa
veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat,
togae praetextae usum munus impetravisse. (Macrob. Saturn. I, 6.)
«» |