IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
10. Qui Saturnaliorum
dicunt, auctoritate magnorum muniuntur virorum. Nam et Sallustius in Tertio Bacchanaliorum
ait; et Masurius Fastorum secundo, Vinaliorum dies, inquit, Iovi
sacer est, non, ut quidam putant, Veneri. Et ut ipsos quoque grammacos in
testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello, qui Saturnus
inscribitur: Saturnaliorum, inquit, dies apud Graecos quoque festi
habentur; et in eodem libro: Dilucide me, inquit, de
constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror—(Macrob. Saturn.
I, 4).
11. Illud non omiserim, Tritonas cum buccinis
fastigio Saturni aedis superpositos.—Cur autem Saturnus ipse in compedibus
visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit. (Macrob. Saturn. I,
8.)