IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
29.
Cato Voconiam legem suadens verbis hisce usus est: Principio vobis mulier
magnam dotem attulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in viri potestatem non
committit; eam pecuniam viro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, servum
receptitium sectari atque flagitare virum iubet. Quaerebatur, servus
receptitius quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci De
Obscuris Catonis. In libro secundo scriptum inventum est, recepticium
servum dici nequam et nulli pretii, qui, cum venum esset datus, redhibitus
ob aliquod vitium, receptusque sit. Propterea, inquit, servus eiusmodi sectari
maritum et flagitare precuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia
gravior viro fieret, quod eum servus nihili petendae pecuniae causa compellaret.
Cum pace autem, cumque venia istorum, si qui sunt, qui Veriii Flacci
auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. Recepticius enim servus in
ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est, quam Verrius scripsit. (A. Gell.
XVII, 6.)
30. Festinare et properare
idem significare, atque in eamdem rem dici videntur. Sed M. Cato id differre
existimat: eaque hoc modo divisa. Verba sunt ipsius ex oratione, quam de
suis virtutibus habuit: Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum
quid mature transigit, is properat: qui multa simul incipit, neque perficit, is
festinat. Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius: Festinat
inquit a fando dicitur: quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere
possunt, plus verborum quam operae habent: sed id nimis coactum atque
absurdum videtur. (A. Gell. XVI, 14. Cf. Festi Fragmentum, p. 44.
Urs.)