IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
V.
DE VERBORUM SIGNIFICATIONE vel SIGNIFICATU.
31. Verrius
Flaccus in quarto De verborum significatu dies, qui sunt postridie
Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite nefastos dicit, propter hanc
causam dictos habitosque atros esse scribit: Urbe, inquit, a
Gallis Senonibus recuperata, L. Attilius in senatu verba fecit, L. Sulpicium,
tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi
gratia postridie Idus fecisse: tum exercitum populi romani occidione occisum,
et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse:
compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi
gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus, a magistratu populi romani
facta esset, eius belli proximo deinceps praelio rem publicam male gestam esse.
Tum senatus eam rem
ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod videretur, statuerent. Pontifices
decreverunt, nullum iis diebus sacrificium recte futurum. (A. Gell. V, 17.)
32. Historiam ab annalibus
quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio,
earum tamen proprie rerum sit historia, quibus rebus gerendis
interfuerit is, qui narret. Eamque esse opinionem quorundam, Verrius
Flaccus refert in libro De significatu verborum quarto; ac se quidem
dubitare super ea re dicit: posse autem videri putat, nonnihil esse rationis in
ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem
praesentium. Sed nos audire soliti sumus, annales omnino id esse, quod historiae
sint; historias non omnino esse id, quod annales sint; sicuti,
quod est homo, id necessario animal est; quod est animal,
non id necesse est hominem esse. (A. Gell. V, 18.)
33. Misit (Domitius, Romae celeber
grammaticus,) Favorino librum, quem promiserat: Verii, opinor, Flacci erat; in
quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: Senatum
dici et pro loco et pro hominibus; civitatem et pro loco et (pro)
oppido, et pro iure quoque omnium, et pro hominum multitudine: tribus
quoque et decurias dici et pro loco, et pro iure, et pro hominibus; contionem
autem tria significare, locum, et verba, suggestumque, unde verba fierent; item
significare coetum populi assistentis: item orationem ipsam, quae ad populum
diceretur: Sicut M. Tullius in Oratione, quae (in)scripta est contra
contionem L. Metelli: Escendi, inquit, in contionem: concursus est
populi factus. Sicuti idem M. Tullius in Oratore ait: Contiones
saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Etenim exspectant aures, ut
verbis colligetur sententia. Item significare coetum populi assistentis,
item orationem ipsam, quae ad populum diceretur, exempla in eo libro scripta
non erant: sed nos postea Favorino desideranti harum omnium significationum
monumenta, et apud Ciceronem, sicuti supra scripsi, et apud elegantissimos
veterum reperta exhibuimus. (A. Gell. XVIII, 7.)
34. Salva res [est dum cantat]
senex quare parasiti Apollinis in scaena dictitent, causam Verrius in l.
V quorum prima est P. littera, reddidit quod C. Sulpicio et C. Fulvio Cos. M.
Calpurnio Pisone Pr. Urb. faciente ludos, subito ad arma exierint nuntiato
adventu hostium, etc. (Festus, p. 135, 136 Ursin. ex hoc loco
apte confutatur Fogginii l. l. p. 87 notula: Hi libri (de verborum
significatione) tot fuisse videntur, quot sunt Alphabeti litterae.)
35. Apud Romanos moris fuit ut noctu
efferrentur ad funalia.——Inde etiam qui funeri praeerant, a vespera
primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur, et magis
moris Romani ut impuberes noctu efferrentur ad faces, ne funere immaturae
sobolis domus funestaretur, quod praecipue accidebat in eorum, qui in
magistratu erant, filiis. Alii tradunt de filiis qui in potestate patris sint,
non putari ius esse funus vocari fierique, quia servi loco sint parenti,
et, si id fiat, familia funestata sit.——Alii sicut Varro et Verrius Flaccus
dicunt: si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam
procedunt, et sub noctem in urbem infertur in (cum) cereis facibus [quoniam]
praelucentibus, ad cuius exequias nemo rogatur, sane haec corpora sive proiici
iubebantur, et a cadendo, sive quod sepultura carebant, cadavera
dicta. (Servius ad Aen. XI, 143. Paulus sub voce: Vespae et vespillones
dicuntur, qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis
volucribus, sed quia vespertino tempore eos efferunt, qui funebri pompa duci
propter inopiam nequeunt).
36. Verrius Flaccus Iuniperum
iuvenem pirum dicit; vere autem iuniperus est quasi (?) aculeis
praedita, baccas ad piperis speciem gerens. (Servius ad Ecl. VII, 53).
37. Amoena loca Varro dicta ait eo
quod solum amorem praestent et ad se amanda alliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint, nec
quidquam in his officii, quasi amunia, hoc est, sine fructu, unde nullus
fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes immunes vocantur. (Isidorus,
Orig. XIV, 8, 33).2
38. Bellitudinem sicut magnitudinem
Verrius dixit. (Paulus, p. 29, Lindem).
39. Impetum, industrium,
indulgentem (ac diligentem?) perinde compositum ait Verrius, atque impunis et
immunis. Mihi non satis persuadet. (Paulus, p. 81).
40. V. infra, p. 31.