IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Vos conspicimus
et res masculinas foeminine et foemineas masculine et quas esse dicitis neutras
et illo et hoc modo, sine ulla discretione, depromere. Aut igitur nulla est
culpa indifferenter his uti, et frustra nos dicitis soloecismorum obcoenitate
deformes; aut, si certum est singula quibus debeant rationibus explicari, in
similibus vitiis vos quoque versamini, quamvis Epicadios omnes, Caesellios,
Verrios, Scauros teneatis et Nisos. (Arnobius, Adversus Gentes, Lib. 1,
p. 22, Ed. 1610, c. 59, Ed. Orell.)
53. Inveniuntur tamen quidam veterum etiam
haec alec foeminino genere protulisse quod Caper ostendit, De dubiis
generibus, Verrium Flaccum posuisse, alecem hanc dicens. (Priscianus,
VI, 4, p. 233 Krehl.)
54. Clunes Verrius Flaccus
masculino genere dici probat quoniam in IS syllaba terminata anima carentia
nominativo singulari masculina sunt, ut panis, crinis et similia.
(Charisius 1, p. 78.)
55. Sal neutro genere Verrio etiam
placuit (Charis. 1. p. 182).
56. Cum quid hoc est hominis
quaeritur, inquit Varro, de alicuius quaero hominis qualitate qui necesse sit
hic masculino dicendus, ut Verrius ait, quoniam neutra in I et US non exeunt. (Charisius
1, p. 84.)
57. Gibber, ut Verrius ait, ipsum
vitium dicitur, ut tuber: gibberosus habens gibberem, ut tuberosus, et
sane Lucilius ita loquitur, Gibbere magno. Sed Plinius gibbus
vitium ipsum, ut ulcus, maluisse consuetudinem tradit, quod mihi
displicet. (Charisius 1, p. 65.)