IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
INCERTO E QUO VERRII LIBRO. | «» |
62. De
Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt. Solus Verrius
Flaccus dicit, Garanum fuisse pastorem magnarum virium qui Cacum adflixit;
omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos. (Servius ad
Aen. VIII, 203).
63. Verrius: Saevitiaque eorum abominaretur
ab hominibus, passive dixit. (Priscianus VIII, 4, p. 368, Krehl.).
64. Nonnulli etiam ex participiis
putaverunt talia figurari, ut Verrius Flaccus, qui ab eo quod est audens,
audenter. (Charisius II, p. 164).
65. Differt fatigatus a fesso,
ut Verrius ait, quod fatigatus, cum quis per alium laborare compellitur, ut
lassatus; fessus vero, cum quis laborare deficit, ut lassus. (Diomedes
1, p. 361).
66. Labra et labia
indistincte dicuntur, et diminutio labella non labias, ut quidam
volunt, nam et Virgilius ait calamo trivisse labellum. Verrius autem
Flaccus sic distinxit, modica esse labra, labia autem immodica, et inde
labiones dici. Nam et Terentius: Labiis demissis
gemens, et Plautus: Labiis dum ductant eum. (Charis. 1, p.
79.)
67. Lacte sine vitio dicimus; nam
et Cato sic dixit: et in Italia atras capras lacte album habere. Sed et
Valgius et Verrius et Trogus de animalibus, (haeres) lacte
dicunt. At consuetudo tamen aliud sequitur. (Charis. 1, p. 79)
68. Fulvius an Verrius Flaccus apud Arnobium
Adv. G. V, 18 (cf. Festi fragm. p. 24) citetur, incertum;
de M. Flavio (Flacco ?), grammatico italo, apud Lydum p. 5 ed. Bonn., magis
etiam dubia res est.]]
Praeterea Verrius inter Plinii auctores citatur
Libb.
VII. De hominis natura et artium inventione.
VIII. Terrestrium animalium natura.
XV. Naturae frugiferarum arborum.
XXVIII. Medicinae ex animalibus.
XXIX. Medicinae e reliquis animalibus.
XXXV. De pictura et coloribus.
«» |