IntraText Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Incipit | «» |
I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio
Ibat per Veteres tunicatus forte Tabernas
quidam annis iuvenis nec voltu serior idem,
bellus et urbanus, nihil indefessus agendo.
Si toga dest umeris, digito non, thunice, laevae,
anule, non destis levibus, sicyonia, talis.
Praeterea flavos, procero corpore, sic ut
trans ripas fortasse Padi crevisse putares.
Cetera nil optet puero nutricula, quod non
huic uno tribuat, formam, rem, denique mentem,
aspectu quivis, nisi quid color arguit albus
atque inducta genis oculorum longior umbra.
Venerat ad nonam pedetemtim a Castore pilam,
qua crotalis sonat et mima saltante taberna:
exadversus adest statura parvolus alter,
mundus et acer et is qui vano plurima gestu
secum ageret, digitis conclusis rite duobus,
saepius extendens infesto pollice dextram.
Perstrictus taciti strepitu certaminis auris
cauponam pernix evaserat, ecce "Quid?" audit
"quo videor, Licini, tibi casu struma Vatini?
nam minitabundus praeter nos ire parabas.
Effluxitne animo quod heri convenit? Adesdum!"
"O Valeri, mi feste dies" respondit, "at adsum.
Nescioquid mecum gradiens meditabar et ultra
quam vellem mentis nos impetus ipse ferebat.
Quid tu, belle? satin recte? Sed pallor amantem
arguit. Heu vereor ne exerceat illa boôpis
Alciden Iuno te alium. Cave. Consulis uxor
est, si non eadem Iovis est uxorque sororque!"
"Nugaris, Licini: nihil hoc" ait "adtinet ad nos.
Amentis, nec amantis erat". "Cur? scire laboro.
Dic nobis" inquit "sodes, hína eídomen ámpho".
"Nosti: non vir me consul, non Iuppiter ipse
deterreret, ut iste bonus deterret adulter,
qui colit, urguet, amat, qui rursus respuit, odit,
istud qui nomen de more boôpis fecit".
"Num Cicero?" "Cicero". "Qui? quaeso. Nonne patronus
optimus ... ?" "Em! fateor talem mihi, stante corona,
visum, cum graviter sit sanctum dixit apud vos
hoc igitur nomen (meministin, Calve?) poetae.
Nunc aliud longe est". "Quine ipsos saepe poetas
eludit ..." "Sine nos eludat, iure vocet nos
cantores, dum ne mox ipse poemata tangat!"
"Dum ne, inquam, desiderio se venditet ultro,
false, tuo! Sed macte, puer, virtute: nihildum
profecit, nihil, adiuro, post proficiet, si
vera Terentia, quod dicunt, praesensit". "Ain tu?"
"Sic". "Me, ocelle, beas". "Et ab hoc metuo Pulchello,
Patri quem dicunt Patriae ne forte mali quid
apportetur. At hora abiit iam tota. Tabernam
cur cessas intrare pudens?" "I prae, sequar". "Euge!"
Ut consederunt, melioris copa lagenam
iussa notae tulit et cyathos. Potatur. Utrumque
movit deinde pedum et manuum crotalistria plausu:
te magis heu, Valeri. Nam dum fiagrantibus illi
imminet hic oculis et toto pectore, lapsae
forte pugillares ita defluxere tabellae
in mensam. Quibus obrepsisti, Calve, sinistra.
Arripit et subito legit et pronuntiat Ille
mi par esse deo ... "Iam Calvom iure vocem te,
Marrucine Asini?" conclamat "redde" Catullus
"redde pugillares". "Ad calcem dum veniam, sis".
"O sectumque mala mihi sutumque alite buxum!
Moecha mihi pridem quod ridens involat, et nunc ..."
"Nunc minime tibi moechus ego; magis, inprobe, moecho.
Qualis enim est, cyathis totidem quae pulchra bibatur
Lesbia, quot bibitur Celeris, si collibet, uxor?
Heu vere statuo nimium gestire Catullum!"
"Ten sanum, iucunde, rear?" "Si scribere versus
insani est, dicas ambo insanire licebit".
Arreptoque stilo coepit perarare tabellas.
It stilus et tenui proscindit vomere ceram:
nusquam haeret nec cunctatur nec vertitur umquam.
«» |