IntraText Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio
Sola deliciis suis destituta puella
quaedam reptat in hortulo, subrubent ubi mala,
iamque humi cucumis viret, iam cucurbita pallet.
Tristis adloquitur senem mox puella Priapum:
"Cur, quaeso, iuvenis iubet me valere, Priape,
cuius in tenero fides tanta amore reperta est?
cui nemo facinus volens exprobraverit, unum
praeter hoc miserae mihi, nolit ipse quod unus?
Qui tamen sequitur malam stultus omnivolamque
feminam, et magis et magis tanto deperit illam
quanto digna minus minusque et videtur et ipsa est".
Cui Priapus: "In hortulo falce qui tibi tutus
est mea, aspice ut mala dulcia pendent,
aspice ut tibi et inminent sorba livida eidem.
Quae si sponte cadunt, legis sorba, mala relinquis.
Namque dulcem ab eo trahunt ipso sorba
unde amarities venit multa marcida malis.
Haec contusa, puto, levi quamvis volnere sordent,
haec sunt in pretio magis quo sunt putidiora".