Ioannis Pascoli
Catullocalvos satura

VIII. ANTICLUS

«»

Link alle concordanze:  Normali In evidenza

I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio

VIII. ANTICLUS

180

Dimicat Anticlus: pugnanti personat auris

cognita longinqua maga vox a coniuge, clausum

quae vox nuper equi lignea conmorat in alvo.

paene vir et socios et se ipsum prodidit amens,

absentis vocem simul excepit Hypereas

185

ni manibus multaque os conpressisset Ulixes

vi respondenti iamiamque exire volenti.

"Infans! non coniunx" inquit "tibi: Tyndaris haec est,

quae teque in letum vocat et communiter omnis!"

Sic erat: ille memor carae nunc coniugis instat

190

et furit in Troas facibus nocturnus et hasta,

donec Deiphobi pugnans procumbit ad aedis.

Ardebant aedes, cum vir iam mortis in ipso

limine conspexit Menelaum. "Rex," ait "audi!

si quicquam de te meritus procul omnibus aegre,

195

invitus, morior carisque parentibus atque

fratribus atque domo, me fac Helene Ledaea

visat et, ut nuper, voces imitetur amatae

coniugis: hoc fuerit pro tantis luctibus unum,

coniugis audita si tantum voce quiescam".

200

Annuit armipotens casum miseratus amici.

Ut vero (clara cingunt incendia fiamma)

prodiit et lento coram gradiens incessu

Tyndaris Anticlo semel adstitit admiranti,

"Ne, dea, ne quicquam, quaeso, Iove nata, loquaris"

205

inquit "ut aspectam moribundo pectore portem

unam te servemque memor, neu vita sub umbras

cum lacrimis fugiat sese miserata". Nec illinc

declinans oculos paulatim est obrutus umbra.

Tum duo versiculis vates caelestia tangunt:

210

Hesperus adridet Calvo, sed Luna Catullo.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License