IntraText Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio
Eamus! Ecquis ancorale solvere
moratur? ecquis alba vela pandere?
Eamus atque iam petamus insulas
ubi est Achillis umbra praepetis pedes.
Humi haeret hasta, currus adstat, hordeo
equi fruuntur, arbori ipse se applicat;
sub arbore umbra Nestoris sedet senis.
"Fuisse pauper" Aeaci nepos ait
"colonus atque pauperis, senex, quoque
bubulcus ipse, sed diutius quidem
fuisse mallet hic! Quid interest enim,
age, omnibus vel imperare mortuis?"
"Deosne" Nestor inquit "inmemor tui
lacessis usque, praeter une ceteros
beate? Namque quicquid istud est, quod es,
adhuc iuventa prima suppetit tibi
equosque iungis excitasque pulverem.
Ego ille iure, qui prius Gerenius
eques vocabar omnibus, querar magis
senex perennis usquequaque desidens".
Haec haerens uno versu tu quoque, Catulle: