IntraText Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
vv. 52-100 | «» |
I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio
Panditur interea vasto circum orbe theatrum
et cunei ante oculos tunicata plebe frequentes,
atque alii scandunt fremitu scalaria mixto.
Adsurgunt: podium ingrederis tu, maxime Caesar.
Purpureae fulgent lento vestes incessu,
atque atros flammante sinus toga sanguine mutat.
'I'um tuba signa canit: tardis Veianius errat
luminibus circurnspiciens et milia cernit
multa in se demens oculorum fixa crepantesque
attonitus media palmas exaudit arena.
Ipse manu crispat nudus gladium, ipse Syro par
commissus: grandis spes omnibus una duelli est.
"Quid"? secum meditatur "an Orcus reddere discit
exstinctas animas? nonne istum iam meus ensis
abstulit? at coram cerno, quin torva tuentem!
Quis fuit antiqua me iterum qui inclusit arena,
desuetumque Syri gladio qui tradit et irae?
Continuo ferris cur nos pugnemus acutis?
An populum exorem? an senior diludia poscam?
Pugnandum est". Animos sic fatus colligit ultro:
nequiquam; horror enim laxatos concutit artus,
poplitibus tremit infractis et bracchia pendent.
Raucisonis propter Digentia labitur undis.
Iam Syrus aversis manibus tectisque minatur:
ipse cavet tantum, veteris non immemor artis;
verum oculos gladii perstringit fulgor, et aures
tintinnant. Rectis etiam Syrus ictibus urget,
pondere nunc impellit, acumine nunc petit, ictus
et simulat variatque, et nutu fallit hiantem.
Debilis en factus nec propulsare valet iam
mucronem, et subito dum alio Syrus avocat arma,
succidit extrema frendens resupinus arena.
Conclamant omnes. -- Vicinae forte cupresso
turba loquax avium densis insederat alis.
Sibila populeas frondes super incutit aura.
Ipse miser graviter suspirat et omnia circum
arrectis oculis manibusque micantia cernit.
Hic princeps, illic adstant longo ordine matres,
iuxtaque adflantis pectus victoris anhelum,
et gladio lugulum gelido crispatur hianti.
Tum digitum tollit: stant omnes pollice verso.
"Veiani" victor victi sic intonat aurem
"Veiani" ast ille expergiscitur. "Heus ita dudum
stertendo toto pervincis rure cicadas.
Quin surgis?" laeto haec Venusinus Horatius ore.
"Surge, ignave:" -- sed ille oculos terit, explicat artus --
"conveniunt Variam, viridisque Lucretilis omnis
agricolis tanquam formicis semita fervet,
quos vocat ad trivium stridenti buccina cantu".
«» |