IntraText Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
vv. 61 – 121 | «» |
I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio
Nec mora: festinant. Dependens perna camino
tollitur: hinc partem resecat vetus ordine coniunx
et minuit cultro sordes ornatque patellam;
dein foliis mensam ficulnis sternit et affert
succinctus raphanos et pocula sistit et atram
sustinet et manibus testam vix atque genus vi.
It, redit: at properata gemens anus ignibus infert
liba foci: raucum flabellis urguet ahenum;
imperitatque viro: nunc hoc, nunc admonet illud.
Iam fruitur dapibus, iam dulci proluit hospes
corda mero: veniamque epulis anus orat inemptis,
mala memor coniunx apponit et impiger uvam.
"Non indigna deo" satur ille ait "hospite cena
gaudentem silvis variaque ambage beavit".
Cui vetulus: "Macte hoc igitur, quicquid fuit, esto,
non dedignatus mensam deus" inquit "acernam".
"Hospes, ain vero? quippe, inquam: nulla sepulcri
ara manet, nulla terra cohibebor humatus".
Sic ait, at fronti rugas obduxerat. Illi
multa diu taciti secum tum volvere, secum
mirari sacro perculsi corda pavore,
quod deus aeternos maereret nectaris haustus
nostraque divina traheretur fronte senectus.
Ecce hospes subito exclamans: "Age vive! quid autem?
Nonne mihi luci securis quercubus horrent?
nonne cavum tutis antrum me amplectitur umbris?
Et mea sunt, oculi mihi quae videre, nec ulla
lex humana tenet; non ullo fundit aratro
terra cibum, latices non ulla vinea falce.
Conspectus nulli, similis circumvagor Euri,
ceu Sol indeprensus et avius omnia lustro,
et nascor moriorque, alius sum semper et idem.
Si modo cornipedum liceat vitare tumultus!
si modo quis propriam supera illam luce dicaret
usque deam, ut noctes uni mihi pulcra niteret
et dum cuncta silent, claro penderet in antro!"
Haec loquitur: vetuli pendent ex ore loquentis
votaque suscipiunt taciti tacitique precantur,
cum cernunt simul expallescere. Semita nempe
et properante sonat late pede campus equorum.
Declinant oculos, convertunt. Assidet hospes
nullus: ab obscuro lucebant sidera caelo,
mensa aliqua, mirum, patera ridebat et auro.
Ingruit ac strepitus, propius rapit ungula turmam.
Consistunt equites: "Ehodum!" clamatur "adeste
vidistisne ferum vultu pharetraque minacem
forte virum?" Vidisse virum negitavit uterque.
"Quo sacer ille mihi similis dilabitur undae,
avolat ut somnus tenuisque efflatur ut aura,
Laureolus? ne illi praesto reor esse Lavernam!
nonne expilatam dicas gaudere Dianam?
Sed mihi pileolum nequiquam publicus optem,
inveniet si aliud corvorum ventre sepulcrum!"
His dictis abeunt. Ignaro corde revertunt
instaurantque senes epulas et vina nitenti
de patera fundunt, te votis rite vocantes
cultorem nemorum nymphaeque potentis alumnum,
uno iam functus qui bis vir Virbius aevo
immortalis agis, divae satiatus amore.
Et procul inde equitum strepitu cava terra resultat
ac stupet insolitum nox intempesta sonorem.
«» |