Quintus Septimius Florens Tertullianus
Apologeticum

XXVI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXVI. [1] Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui regnatur et homo ipse qui regnat, ne ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit, ne ille civitates extollat aut deprimat sub quo fuit sine civitatibus aliquando gens hominum. [2] Quid erratis? prior est quibusdam deis suis silvestris Roma, ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueret. Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecimviros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante Virgines Vestales. [3] Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License