IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quisquis nutu Dei cuiuslibet officii dignitate praecelles ac providae gubernationis utilitate ceteris praecedis hominibus, hanc exhortatiunculam meam dignanter, quaeso, recipias, nec pomposas in ea spumas rhetorum quaeras, quia humilitatis virtus non verborum elatione, sed mentis puritate requiritur. Et si forte dure aliquid videor loqui, veritatis haec culpa, non mea est. Nam ideo quaedam dura sunt, quaedam mollia, sed et quamvis alterutrum sibi omnes homines debeant, veritatem libere tamen loquar: nemini verius debere aliquid dici quam ei qui praesidet multis. Cui etsi asperum aliquid ex veritate aliquando, ut adsolet, offeratur, velut antidotum quoddam, quamvis forte sit, tamen quia salutiferum est, etiam si amaricet, bibendum est.